monumenta.ch > Lucanus > sectio 137 > bnf5129.99 > 54 > bnf12590.217 > sectio 11 > bnf8562.73 > sectio 464 > sectio 427 > sectio 13 > bnf17226.208 > sectio 390 > bnf5840.67 > 70 > 17 > sectio 10 > Psalmi, 94 > CAPUT VI. Quid sit canticum. > bnf5129.108 > ad Hebraeos, 12 > bnf8631.56 > 11 > sectio 378 > sectio 11 > sectio 490 > sectio 119 > 15 > sectio 539 > bnf5129.147 > sectio 272 > sectio 11 > Isaias, 9 > bnf5129.77 > sectio 506 > bnf2607.136 > sectio 23 > sectio 767 > sectio 4 > bnf8118.3 > sectio 338 > 22 > bnf8352.47 > sectio 298 > sectio 1 > sectio 5 > bnf8071.96 > bnf12590.138 > sectio 14 > sectio 19 > bnf4876.108 > 17 > sectio 86 > bnf8562.68 > bnf2607.102 > bnf7900.9 > 89 > bnf2607.32 > 51 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 25, 6
Sed cur tangi non debeat ratio quoque additur cum subinfertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. In corde etenim nostro tunc Iesus ad Patrem ascendit, cum aequalis creditur Patri. Nam quisquis eum aequalem Patri non credit, adhuc in eius pectore ad Patrem Dominus non ascendit. Ille ergo Iesum veraciter tangit, qui Patri Filium coaeternum credit. In corde etenim Pauli iam ad Patrem Iesus ascenderat, cum idem Paulus dicebat: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo . Unde Ioannes quoque Redemptorem nostrum manu fidei tetigit, qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt . Tangit ergo Dominum, qui eum Patri aeternitate substantiae aequalem credit. Sed fortasse aliquis tacita quaestione pulsatur quomodo Filius Patri esse aequalis possit. Qua in re humana natura quod admirando comprehendere non valet, restat ut hoc sibi esse credibile ex admiratione alia sciat. Habet namque quod ad haec sibi sub brevitate respondeat. Constat enim quia ipse creavit matrem in cuius virgineo utero ex humanitate crearetur. Quid ergo mirum si aequalis est Patri, qui prior est matre? Paulo quoque attestante didicimus, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam . Qui ergo Filium minorem putat, Patri specialiter derogat, cuius sapientiam ei esse inaequalem fatetur. Quis etenim homo potens aequanimiter ferret, si quis ei diceret: Magnus quidem es, sed tamen sapientia tua te minor est? Ipse quoque Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus . Et rursus ait: Pater maior me est . De quo etiam scriptum est, quia subditus erat parentibus suis . Quid ergo mirum si ex humanitate sua minorem se Patre asserit in coelo, ex qua subiectus erat etiam parentibus in terra? Ex qua humanitate nunc Mariae dicitur: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Cum meum dicat et vestrum, cur non communiter dicit nostrum? Sed distincte loquens indicat quia eumdem Patrem et Deum dissimiliter habeat ipse quam nos. Ascendo ad Patrem meum, videlicet per naturam: Et Patrem vestrum, per gratiam. Ad Deum meum, quia descendi; ad Deum vestrum, quia ascendetis. Quia enim et ego homo, Deus mihi est; quia vos ab errore liberati, Deus est vobis. Distincte ergo mihi Pater et Deus est, quia quem ante saecula Deum genuit, hominem in fine saeculorum mecum creavit. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. Ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit. Quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem , a sepulcro mulier viris annuntiat vitam; et dicta sui vivificatoris narrat, quae mortiferi serpentis verba narraverat. Ac si humano generi non verbis Dominus, sed rebus dicat: De qua manu vobis illatus est potus mortis, de ipsa suscipite poculum vitae.